POD OPIEKĄ ŚW. JÓZEFA I ŚW. MICHAŁA ARCHANIOŁA
(Reguła III Zakonu św. Dominika od Pokuty)

Contemplare et contemplata aliis tradere

Veritas liberabit vos

poniedziałek, 28 listopada 2016

Rorate Coeli desuper, Spuście rosę niebiosa z góry!



Rorate caeli desuper et nubes pluant justum.
 
Ne irascaris, Domine,
ne ultra memineris iniquitatis

Ecce civitas Sancti facta est deserta, Sion deserta facta est,

Jerusalem desolata est


Domus sanctificationis tuae et gloriae tuae,
ubi laudaverunt te patres nostri

Rorate caeli desuper et nubes pluant justum.

Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus nos

Et cecidimus quasi folium universi

Et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae

Rorate caeli desuper et nubes pluant justum.

Vide Domine afflictionem populi tui

Et mitte quem missurus es

Emitte Agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion

Ut auferat ipse jugum captivitatis nostrae

Rorate caeli desuper et nubes pluant justum.

Consolamini, consolamini, popule meus

Cito veniet salus tua

Quare maerore consumeris, quia innovavit te dolor?

Salvabo te, noli timere

Ego enim sum Dominus Deus tuus, Sanctus Israel,
Redemptor tuus

Rorate caeli desuper et nubes pluant justum.

Tymi pięknymi słowami adwentowej antyfony rozpoczyna dziś Kościół święty nowy rok liturgiczny, w którym obchodził będzie wszystkie tajemnice życia Zbawiciela naszego.

Pelagiusz z Asturii